Latein Wörterbuch - Forum
pedifollis culinarianus — 334 Aufrufe
indicans am 28.11.15 um 18:35 Uhr (
Zitieren)
Bavari Caput-urbanos domi vicerunt. Illi duas portas, hi nullam fecerunt.
Glaberrivus ancipite Marte lusit apud Speraredomesticos.
Hannovera Ingoldiurbem campo deverrit.
Moguntia Francorumvadum anguste superavit.
Hamburgum in Brema nihil aduri sivit.
Hoc momento Bavari tabellae primi sunt. Ibios undecim punctis post Bavaros iacet. Ibios
cras Equaehortum hospitem excipiet, quae manus exercitorem nuper ignivit.
Re: pedifollis culinarianus
Re: pedifollis culinarianus
indicans am 28.11.15 um 20:21 Uhr (
Zitieren)
Quidam pater hoc libenter non audit. :))
Re: pedifollis culinarianus
referens am 9.12.15 um 7:38 Uhr (
Zitieren)
Lupiarx vicit et rotundam proximam assecuta est. Glaberrivus autem evolavit. Victoriarum series interrupta est.
Re: pedifollis culinarianus
indicans am 17.12.15 um 9:57 Uhr (
Zitieren)
@Klausum:
Memento exitus ludorum ultimorum alio in loco praedicendi.
PS:
Bavari in Poculo contra Bochumam in Bochuma ludent, Ibios apud equas.
Doleo Oculiarcem evolasse. De Custodulo nihil novi nisi quod omnes nuntii indicant eum abiturum esse.