Latein Wörterbuch - Forum
Hilfe b — 1244 Aufrufe
ich hab schon einen teil übersetzt kann mir jemand mit dem rest helfen ???
Hanc rem cogitantibus visum est eis urbem a duobus regibus bene regi non posse. Itaque fratres constituerunt responsa deorum petere.
Postero die alter in Palatio monte, alter in Aventino caelum observabat. Repetebant auspicia manus ad caelum tendentes, cum Remus sex vultures sibi appropinquare vidit. Eo augurio sibi regnum a Iove traditum esse credens statim nuntium ad fratrem misit.
Romulus a nuntio in Palatium montem adveniente audivit fratri sex vultures apparuisse. Romulus hac re valde dolens tamen sociis dixit: ”Nolite animum demittere! Nam deos nobis defuturos non credo. Deos implorare nos oportet!“ Vix dixerat haec verba Romulus, cum duodecim vultures advolaverunt. Magna laetitia affectus Romulus nuntio: „Nuntia fratri meo”, inquit, “mihi deos imploranti duodecim vultures apparuisse; hoc omine constat mihi regnum traditum esse. Urbem novam in Palatio monte condam.“
Nuntius ad Aventinum rediit. Ira commotus Remus clamavit:”Certe dei me non Fefellerunt, qui mihi primo aves ostenderunt. Mihi ergo regnum debetur!”
Haec dicens ruit, ad romulum contendit, eum, sociosque iam murum navae urbis instruentes invenit. Nova re perturbatus fratrem reprehendit: „Heus tu, improbe, quid facis?“ – “Murum urbis novae aedificamus, ut vides!” „Hunc murum vocas, qeum facile transilire possum?- E parvis saepe magnae res crescunt. Tu autem , si vis pacem, ades mihi murum urbemque aedificanti ! Sic frater et comes eris. At murum transiliens hostem te praebebis.“
Ad haec verba Remus fratrem irrisit ridensque murum transiluit. Statim a fratre occisus est. Ita imperium Romulo datum est; condita urbs conditoris nomine Roma appellata est.
Re: Hilfe b
Elisabeth am 19.5.09 um 13:40 Uhr (
Zitieren)
In der Zeit, wo du das abgetippt hast, hättest du zwei Sätze übersetzen und hier zur Kontrolle einstellen können.
Re: Hilfe b
Meldooo am 19.5.09 um 14:01 Uhr (
Zitieren)
des denk ich mal auch