α β γ δ ε ζ η θ ι κ λ μ ν ξ ο π ρ ς σ τ υ φ χ ψ ω Α Β Γ Δ Ε Ζ Η Θ Ι Κ Λ Μ Ν Ξ Ο Π Ρ C Σ Τ Υ Φ Χ Ψ Ω Ἷ Schließen Bewegen ?
Altgriechisch Wörterbuch - Forum
Kleinere Quellen zu Nero #2 (261 Aufrufe)
Γραικύλος schrieb am 13.03.2023 um 14:22 Uhr (Zitieren)
3. Eutrop: Breviarium Historiae Romanae

Successit huic Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui imperium Romanum et deformavit et diminuit: inusitatae luxuriae sumtuumque, ut qui exemplo Caii Caligulae calidis et frigidis lavaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blatteis funibus extrahebat.

Infinitam partem senatus interfecit; bonis omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et cantaret in scena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, matre interfectis.
Urbem Romam incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret, quali olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino ausus, Britanniam paene amisit. Nam duo sub hoc no-bilissima oppida capta illic atque eversa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt, legionesque Romanas sub jugum miserunt. Duae tamen provinciae sub eo factae sunt: Pontus Polemoniacus, concedente rege Polemone, et Alpes Cottiae, Cottio rege defuncto.

Per haec Romano orbi exsecrabilis, ab omnibus simul destitutus et a senatu hostis judicatus, cum quaereretur ad poenam [quae poena erat talis, ut virgis usque ad mortem caederetur, atque ita praeciparetur de saxo], e palatio fugit, et in suburbano se liberti sui, quod est inter Salariam et Nomentam viam ad quartum urbis milliarium, interfecit.

Aedificavit Romae thermas, quae ante Neronianae dictae, nunc Alexandrinae appellantur. Obiit trigesimo et altero aetatis anno, imperio quarto decimo, atque in eo omnis familia Augusti consumta est.

[VII 14 f.]

 
Antwort
Titel:
Name:
E-Mail:
Eintrag:
Spamschutz - klicken Sie auf folgendes Bild: Pyramiden von Gizeh

Aktivieren Sie JavaScript, falls Sie kein Bild auswählen können.