Re: Brauche Übersetzung!
bonifatius am 22.3.09 um 11:10 Uhr (
Zitieren)
Dürfte der folgende Text sein:
[12] Non est vobis res, Quirites, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua, quae quoniam in foveam incidit, obruatur. Si enim illinc emerserit, nullius supplicii crudelitas erit recusanda. Sed tenetur, premitur, urguetur nunc iis copiis, quas [iam] habemus, mox iis, quas paucis diebus novi consules comparabunt. Incumbite in causam, Quirites, ut facitis. Numquam maior consensus vester in ulla causa fuit, numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. Nec mirum; agitur enim, non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri.
(M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA (12)