Contra ea pleraque nostris moribus sunt decora,quae apud illos turpia putantur.Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium?Aut cuius non mater familias primum locum tenet aedium atque in celebritate versatur?Quod multo fit aliter in Graecia.Nam neque in convivium adhibetur nisi propinquorum,neque sedet nisi in interiore parte aedium,quae gynaeconitis appellatur;quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus.