Latein Wörterbuch - Forum
Wie übersetzt man das? — 1165 Aufrufe
Ariane am 10.6.08 um 14:35 Uhr (
Zitieren)
IIStatuimus pretera, quod mane legens ordinariam primo anno legat libros Artis sive Tegni Galieni, secundo anno primum librum Canonum Avicenne quoad primas fen eius, tertio anno Amphorismos ypocitis cum Pronosticis aut Regimento acutorum eiusdem, semper cum comento Galieni. Legens vero post meridiem practice uno anno legat primam fen quarti Canonis De febribus, cum secunda eiusdem De crisi et criticis diebus. Secundo anno legat Rasim in nono libro Ad Almansorem regem cum fen quarta primi aut legat duas vel tres fen tertii Canonis Avicenne principaliores prout scolaribus placuerit. Tertio anno legat libros Galieni De ingenio sanitatis a septimo incipiendo usque ad quartum decimum aut loco eorum libros De accidente et morbo vel etiam libros De interioribus eiusdem, prout visum fuerit expedire scolaribus.
Completis hiis tribus annis iterum eodem ordine iamdictos libros legere incipient ut supra, nisi pro utilitate studentium facultas aliter duxerit legendum vel immutandum, dolo et fraude semotis. In chirogia vero legens legat post meridiem in quarto Canone Avicenne incipiendo a fen tertia procedendo usque ad quintam inclusive, quam lectionem singulis legat annis, nisi per facultatem de Albucasi aut alio ex antiquis autoribus legendo ordinatum fuerit et presertim septima quarti Avicenne utiliter legi posset. Quodsi numerus doctorum legentium accresceret, pro extraordinariis lectionibus volumus legi Ysagogas Iohannitii, Tractatus urinarum et pulsuum Egidii, Galienum in libris Complexionum, in libro De malicia complexionis diverse, in De regimine sanorum et De simplicibus farmaciis, Iohannem Mesue, Damascenum Rabbi Moysenque in eorum Amforismis, Viaticum et Avicennam in fen, que ordinarie non legentur.
Re: Wie übersetzt man das?
Lector am 10.6.08 um 14:41 Uhr (
Zitieren)
IÄ
hm...dachtest du wirklich, dass sich hier einer hinsetzt und das alles für dich übersetzt? Zwei Tips: Stück für Stück, nicht en
bloc...und die eigenen Versuche mit angeben. Vielleicht ist dann jemand bereit, dir unter die Arme zu greifen.
Re: Wie übersetzt man das?
Elisabeth am 10.6.08 um 14:42 Uhr (
Zitieren)
IUnd immer hübsch abwechselnd ein Satz Latein und ein Satz Deutsch, dann steigen die Chancen erheblich, dass sich jemand damit befasst.
Re: Wie übersetzt man das?
Elisabeth am 10.6.08 um 14:43 Uhr (
Zitieren)
IUnd: richtig abschreiben!