Latein Wörterbuch - Forum
Amicus mortuus est — 1704 Aufrufe
Lector am 31.7.08 um 17:12 Uhr (
Zitieren)
IIICari amici!
Hodie unum ex amicis optimis sepelivi. Possetisne mihi auxilium dare verbis aptis? Vobis multas gratias agerem, si nonulla verba consolantia daretis.
Salvete.
Lector
Re: Amicus mortuus est
Plebeius am 31.7.08 um 18:10 Uhr (
Zitieren)
IIITOTO CORDE TECUM DOLEO.
Re: Amicus mortuus est
Lector am 1.8.08 um 9:01 Uhr (
Zitieren)
IICare Plebei,
cum oratum meum insolitum esse visum sit, tamen celeriter et bonis verbis respondisti. Tibi ideo multas gratias ago.
Ave atque vale,
Lector
Re: Amicus mortuus est
Elisabeth am 1.8.08 um 21:23 Uhr (
Zitieren)
IVCare Lector,
regressa ad machinam computatoriam privatam, verba tua legi cum dolore. Nam quamvis alter alteram hoc solum modo, qui oculis, auribus, corpore toto caret, cognoverit, tamen amicitia quadam coniuncti sumus.
Ideo opto, ut aliquid consolationis nanciscaris felicia tempora vitae communiter acta recordando.
E.
Re: Amicus mortuus est
ralph am 1.8.08 um 22:21 Uhr (
Zitieren)
IVEtiam misericordiam meam habes!
Ut neque te neque tuum amicum mortuum cognoscam, sic tamen tecum doleo. Aliquando quisque hominem deperdit, quem non noluit. Sed quam dure sonat, vita progreditur!
Qui pridie et postridie deliberat, hodie caret.
Re: Amicus mortuus est
Stephanie am 2.8.08 um 0:48 Uhr (
Zitieren)
IIICare Lector,
ignoro te amicumque, sed nihilominus paucis verbis consolari volo. Cum unus ex quibus, quos amamus, nobis relinquere debet, dolor semper magnus est.
Sed tu eum iterum videbis. Amor numquam desinit.
Persentio cum te.
Re: Amicus mortuus est
Bibulus am 2.8.08 um 3:04 Uhr (
Zitieren)
IIICare Lector,
pars ipsa morte amici moritur
persentio cum te.
Re: Amicus mortuus est
Lector am 2.8.08 um 9:23 Uhr (
Zitieren)
IVCari amici,
verba vestra lexi, consolationes accepi. Cum ille amicus nomine Sebastianus numquam linguam latinam didicerit, tamen semper ei de eo foro, de personis narravi. Dolor permanebit, sed etiam permanebunt memoria, amor, tempus. Ego ipse tamen permaneo, cum partem meam amisserim. Vobis omnibus gratias ago.
Lector