Nec ego pacem nolo, sed bellum pacis nomine involutum reformido. Quare, si pace frui volumus, bellum gerendum est: si bellum omittimus, pace numquam fruemur.
Est autem vestri consilii, patres conscripti, in posterum quam longissime providere. Idcirco in hac custodia et tamquam specula collocati sumus, ut vacuum metu populum Romanum nostra vigilia et prospicientia redderemus.Nisi prospicitis, patres conscripti, omnia videbitis plena odiorum, plena
discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. Nolite igitur id velle, quod
fieri non potest, et cavete – per deos immortales! –, patres conscripti, ne
spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.
kann das jemand übersetzen?ich komm mit cicero überhaupt nicht klar...!! :(
Re: cicero philippicae VII 19 ff. übersetzung gesucht!!