α β γ δ ε ζ η θ ι κ λ μ ν ξ ο π ρ ς σ τ υ φ χ ψ ω Α Β Γ Δ Ε Ζ Η Θ Ι Κ Λ Μ Ν Ξ Ο Π Ρ C Σ Τ Υ Φ Χ Ψ Ω Ἷ Schließen Bewegen ?
Altgriechisch Wörterbuch - Forum
Telephos #5 (402 Aufrufe)
Γραικύλος schrieb am 16.05.2021 um 00:01 Uhr (Zitieren)
7. Hyginus: Fabulae

Telephus Herculis et Auges filius ab Achille in pugna Chironis hasta percussus dicitur. ex quo uulnere cum in dies taetro cruciate angeretur, petit sortem ab Apolline, quod esset remedium; responsum est ei neminem mederi posse nisi eandem hastam qua uulneratus est.

hoc Telephus ut audiuit, ad regem Agamemnonem uenit et monitu Clytaemnestrae Orestem infantem de cunabulis rapuit, minitans se eum occisurum nisi sibi Achiui mederentur.
Achiuis autem quod responsum erat sine Telephi ductu Troiam capi non posse, facile cum eo in gratiam redierunt et ab Achille petierunt ut eam sanaret. quibus Achilles respondit se artem medicam non nosse.

tunc Ulixes ait, Non te dicit Apollo sed auctorem uulneris hastam nominat. quam cum rasissent, remediatus est.

a quo cum peterent ut secum ad Troiam expugnandum iret, non impetrarunt, quod is Laodicen Priami filiam uxorem haberet; se ob beneficium quod eum sanarunt, eos deduxit, locos autem et itinera demonstrauit; inde in Moesiam est profectus.

(101)

 
Antwort
Titel:
Name:
E-Mail:
Eintrag:
Spamschutz - klicken Sie auf folgendes Bild: Münze

Aktivieren Sie JavaScript, falls Sie kein Bild auswählen können.