‚Ex fide digna enim nonnullorum fidelium nostrorum relatione compertum habemus vos ex antiqua et de patria optime merita familia originem, stammaque ducere‘.
hey leute kann mir vl irgendwer bitte diesen text übersetzen? ich kenn mich überhaupt nicht aus! danke schon mal im vorhhinein=)
eius insulae gentes Columbus blandis nutibus atque munusculis ad se facile pertraxit; didicitque ex mulierum inauribus et quibusdam armillis auri copiam in ea reperiri, praesertim cum omnium rerum segetisque inpes sint, captuque ingenii adeo simplices, ut litterarum prorsus mediocriumque artium sint ignari. Lemures adorant, quos numquam videunt, sed inerrare domiciliis eorum noctu persuasum habent, qui arbitrio vitae imul et fortunae cuncta bona pariter ac mala mortalibus dispensare soliti sint. Hos populus tormentorum portento aspectuque velificantium navium territos et stupefactos facile ad venerationem Christianae crucis induxit, foedereque facto cum aliquot potentibus insulae regulis cognovit manare aureas harenas ex amnibus, qui ex altis montuim iugis in Oceanum deferantur.