Latein Wörterbuch - Forum
Hilfe!!Übersetung gefragt! — 1944 Aufrufe
Lateinloser am 25.1.09 um 12:55 Uhr (
Zitieren)
IVivere omnes beate volunt, sed ad pervidendum, quid sit, quod beatam vitam efficiat, caligant; adeoque non est facile consequi beatam vitam, ut eo quisque ab ea longius recedat, quo ad illam concitatius fertur, si via lapsus est.
Proponendum est itaque primum, quid sit, quod appetamus; tunc circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit? (...)
Non eadem quidem hic, quae in ceteris peregrinationibus condicio est: in illis comprensus aliquis limes et interrogati incolae non patiuntur errare, at hic tritissima quaeque via et celeberrima maxime decipit. Nihil ergo magis praestandum est quam ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem peragentes non, quo eundum est, sed quo itur.
Vielen Dank!
Re: Hilfe!!Übersetung gefragt!
bonifatius am 25.1.09 um 13:07 Uhr (
Zitieren)
IIch muss dich nicht daran erinnern, einen eigenen Übersetzungsvorschlag zu machen.