Latein Wörterbuch - Forum
Aenigma VII (custos circumiens) — 1046 Aufrufe
Custos circumiens
Oritur ac,
quia gemini supra destructi sunt ridiculi
gaudet ac inspicit invictus cottidie per
lumen interiora ingentia, ut inveniat quem
mater rerum pervicit putrefieri ibi,
cum speravisset eam arte sua superare,
tum igneus uni cessos ingemit dominos, heu,
ac occidit.
Re: Aenigma VII (custos circumiens)
Romae est inveniendum. „Lumen“ non solum lux ipsa est, sed, ut legitur in Georges, etiam id, per quod lux intrat.
Re: Aenigma VII (custos circumiens)
Custos est Sol (invictus) visens templum Pantheum. Illud lumen nominatur Opaion. Et ridiculi gemini - sermone vulgari - „orecchie d’asino“ fuerant. Is, qui „rerum parentem“ superare studebat, est Raphael.
Re: Aenigma VII (custos circumiens)
Ita est (et dei antiqui cesserunt uni, i.e. deo Christiano) - gratulor.