Latein Wörterbuch - Forum
eilig morgen klassenarbeit — 1498 Aufrufe
Patrick am 28.3.07 um 15:44 Uhr (
Zitieren)
VIAt hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent. In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
Re: eilig morgen klassenarbeit
Patrick am 28.3.07 um 15:46 Uhr (
Zitieren)
V übersetzen bitte (aber nicht die übersetzung a8us dem inter (
latein24.de etc.), die habe ich schon.
Re: eilig morgen klassenarbeit
Neusprachler am 28.3.07 um 20:13 Uhr (
Zitieren)
VIWenn du die Übersetzung schon hast, warum sollen wir sie dann nochmal machen? Deswegen ändert sich der Inhalt auch nicht... ;-)