Warum hast du die Stelle nicht im Kontext angegeben?
Oenomaus filiam habuit Hippodamiam, virginem eximiae pulchritudinis, quam pater nemini dabat in coniugium ideo, quod oraculo responsum erat cavendum esse, ne a genero interficeretur. ltaque, cum complures eam peterent, certamen instituit dixitque se filiam uxorem daturum esse ei,
qui secum quadrigis certavisset et victor exiisset; se victos tamen interfecturum esse. Oenomaus enim equos aquilone velociores habebat. Multis interfectis Pelops, Tantali filius, advenit, qui capita humana super valvas affixa vidit. Itaque Myrtilo, aurigae Oenomai, persuasit, regni dimidium ei pollicitus, ut se adiuvaret. Fide data Myrtilus currum equis iunxit, sed rotas non bene affixit, ita ut Oenomaus e curru eiceretur. Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum victor rediit.
http://gutenberg.spiegel.de/moritz/goetterl/go14.htm