Latein Wörterbuch - Forum
Rhetorik — 1271 Aufrufe
Elfi am 19.2.10 um 16:03 Uhr (
Zitieren)
IIBitte um Hilfe =)
Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur considerare debent liceatne tum pacem agere, dein quod quaesitur satisne pium, tutum, gloriosum an indecorum sit.
2 Tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, [ni] egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem.
3 Atque ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur.
4 Ille enim obnoxius qualem tu voles societatem accipiet, mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua componas.
Lösungsvorschlag: parum prosperae- Alliteration
mala mea - bonis tuis: Antithese
scelestissumi, maxume und validissumus :Archaismen
perpetua pace- Alliteration
si,si,nisi - Anapaher