Latein Wörterbuch - Forum
Brauche textübersetzung!!! Danke — 1242 Aufrufe
Isabella am 10.1.12 um 19:19 Uhr (
Zitieren)
Scriba: „Nonnulli homines in via pilam iactaverunt. Unus ex illis, cum
celeriter curreret, pilam acriter iactavit. Itaque manus tonsoris, qui
prope servum radebat, pila vehementer pulsa est. Tonsor ergo cultro
servum occidit. Hac calamitate aspecta undique auditus est clamor
hominum. Alii dixerunt: ,Hoc forte evenit! Nemo in culpa est.‘
Alii contenderunt omnes stulte egisse atque pariter in culpa esse.
Tune clare dicere potes, quis horum trium nefarie egerit? Nonne ambo
parum diligenter egerunt, et homo, qui pilam vehementer iactavit, et
tonsor? An culpa est in servo? Nonne ille scire debuit se in periculo
esse? Existimo illum minime in culpa esse. Equidem, si praetor essem,
nescirem, quem damnarem.“
Flavus: „In patria quidem mea causa aliter ageretur. Nos magistratus,
qui iudicant, non habemus, sed scelerati apud
concilium gentis accusantur. Tum ab omni-
bus poena pro facinore constituitur. In hac
causa is, qui pilam iactavit, domino servi
occisi aes solvere deberet.“
Re: Brauche textübersetzung!!! Danke
Graeculus am 10.1.12 um 19:20 Uhr (
Zitieren)
IIWährend Du auf die Übersetzung wartest, kannst Du Dir ja einmal unsere Forumsregel No. 2 durchlesen.