Re: Medizin ...
Die Lehre von den vier Körpersäften - Isidore
Sanitas est integritas corporis et temperantia naturae ex calido et
humido, quod est sanguis; unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis
status. Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis
continentur; quo inde veteres morbum nominaverunt, ut ipsa appellatione
mortis vim, quae ex eo nascitur, demonstrarent. Inter
sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo
congruat, non perducit ad sanitatem.
Ex his quattuor humoribus reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt. Ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Graeci
ox.a vocant.
Ex phlegmate vero et melancholia veteres causae procedunt, quas
Graeci chronia dicunt.