Latein Wörterbuch - Forum
ORAÇÃO EM LATIM — 504 Aufrufe
Emanoel Privino am 7.11.15 um 17:35 Uhr (
Zitieren)
- Benedctio et Impositio Scapularis Caerulei B. Mariae Virg. Immaculatae -
- Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
- Qui fecit caelum et terram.
- Dóminus vobiscum.
- Et cum spíritu tuo.
Orémus:
Dómine Iesu Christe, qui tégumen nostrae mortalitátis induére dignatus es, tuae largitátis cleméntiam humíliter imploramus: ut hoc genus vestiménti, quod in honórem et memóriam Conceptiónis beátae Maríae Vírginis immaculátae, nec non ut illo indúti exórent in hóminum pravórum morum reformatiónem, institútum fuit, bene+dícere dignéris; ut hic fámulos tuus, qui eo usus fuérit (vel haec fámula tua, quae eo usa fúerit; vel hi fámuli tui, qui eo usi fúerint; vel hae fámulae tuae, quae eo usae fúerint), éadem beáta María Vírgine intercedénte, te quoque induére mereátur (vel mereántur): Qui vivis et regnas in sáecula saeculórum. Amen.
Accipe, frater (vel soror), scapuláre Conceptiónis beátae Maríae Vírginis Immaculátae: ut, ea intercedénte, véterem hóminem exútus (a) et ab omni peccatórum inquinaménto mundátus (a), ipsum pérferas sine mácula, et ad vitam pervénias sempitérnam. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Et ego, ex facultáte mihi concéssa, recípio te (vos) ad participatiónem bonórum ómnium spirituálium, quae in Clericórum Regulárium congregatióne ex grátia Dei fiunt, et quae per Sanctae Sedis Apostólicae privilégium concéssa sunt. In nómine Pátris, et Fílli, + et Spíritus Sancti. Amen.
Laudes ac grátiae sint omni moménto, sanctíssimo ac diviníssimo Sacraménto. Et benedícta sit sancta et immaculáta Concéptio beatíssimae Vírginis Maríae, Matris Dei.
Re: ORAÇÃO EM LATIM
Emanoel Privino am 7.11.15 um 17:43 Uhr (
Zitieren)
Desejo urgentemente por gentileza que me ajudem a traduzir isto!!!
Re: ORAÇÃO EM LATIM
Klaus am 7.11.15 um 18:09 Uhr, überarbeitet am 7.11.15 um 18:20 Uhr (
Zitieren)