Latein Wörterbuch - Forum
Philippica — 1935 Aufrufe
Ich bräuchte den folgenden Text dringend übersetzt. Mir reicht auch nur ein Teil davon. Es wäre mir eine große Hilfe!!!!
quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? Nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus; at vero huius domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo omnes quorum intereat, totum imperium populi Romani nundinabantur. Supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus; at hic et Suessae iugulavit eos, quos in custodiam dederat et Brundisi ad trecentos fortissimos viros civisque optimos trucidavit.
[11] Postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus; Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum, cum a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea, quae numquam solveret, nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et expectat, quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis.
[12] [V] Cum autem omnis servitus est misera, tum vero intolerabile est servire inpuro, inpudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat non esse consulem. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. Nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare; quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit, ut collegae diadema imponeret, eo die se non modo consulatu, sed etiam libertate abdicavit. Esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere voluisset. Hunc igitur ego consulem , hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem, qui foedo illo et flagitioso die, et quid pati C. Caesare vivo posset, et quid eo mortuo consequi ipse cuperet, ostendit?