Balbus servus ante aedes Luci Caesi Bassi senatoris stat.
Subito Caesia, filia senatoris, ex aedibus excedit. Videt
Balbum eumque intro1 mittit: „Abi intro2, serve! Quid ante
aedes facis?“ Servus, dum aedes intrat, in via subito
clamorem audit. Quid videt? Nonnulli viri, quorum capita
velata3 sunt, Caesiam capiunt atque abducunt – filiam
domini rapiunt. Protinus Balbus in aedes ruit et clamat:
„Adeste! Adeste! Latrones4 filiam domini rapere puto!“
Cuncti, qui in aedibus sunt, magno cum clamore in atrium5
ruunt. Etiam Lucius Caesius Bassus senator adest: „Quid
dixisti, Balbe? Quis filiam meam rapuit?“
Balbus nuntiat: „Nonnullos viros filiam tuam capere et
abducere vidi.“ – „Quin tu Caesiae adfuisti?“
Nunc Chrysalus servus accedit: „Domine, Balbus filiae
tuae adesse non potuit. Nam Caesiam eum in aedes
misisse audivi.“
Senator magna voce clamat, quod Marcum Fundanium
Secundum auctorem sceleris putat:
„Nemo nescit Marcum Fundanium mihi semper inimicum fuisse et nuper in curia
verbis improbis me laesisse.
Manifestum est Marcum
Fundanium filiam meam rapuisse.“ Uxor senatoris
accedit: „Scisne certe Fundanium auctorem esse? Ego
Fundanium id scelus commisisse non puto. Crimen tuum
falsum esse conicio.“ Lucius Caesius Bassus iubet: „Tacete!
Quaerite latrones! Interrogate vicinos6! Reperite filiam
meam! Capite latrones! Puellam eis eripite!“
in dem Satz:
„Nemo nescit Marcum Fundanium mihi semper inimicum fuisse et nuper in curia
verbis improbis me laesisse.
ein problem, da ich nicht verstehe wieso da „fuisse“ also der Perfektstamm steht und weis nicht wie ich das über sezen soll
(ich bin in der 7 Klasse 2 Jahr Latein also bitte nicht zu komplizert )