Latein Wörterbuch - Forum
Sks — 233 Aufrufe
Sofia Lehmann am 5.4.25 um 23:46 Uhr (
Zitieren)
Wo sind hier sks? Quod in mundo elementum, id in animalibus *humor (est), quemadmodum in anno *tempestas. *Primum enim elementa, ex quibus constat mundus, sunt aer, ignis, aqua et terra. *Tempestates autem, ex quibus annus constituitur, (sunt) ver, aestas, hiems atque autumnus. *Humores vero sunt
*bilis, sanguis, *pituita et *humor melancholicus, ex quibus *animantia componuntur et homo. Omnia autem humiditate, calore, *siccitate et frigore *contemperantur. Sanguis enim et aer et ver sunt calida et humida.
*Bilis autem *flava, aestas et ignis sunt calida et sicca: *Humor vero melancholicus, terra et autumnus sicca et frigida sunt. *Pituita autem et aqua, hiems quoque, frigida sunt et humida.
His vero *deficientibus vel *exsuperantibus *praeter modum morbi
*oboriuntur.
Oportet enim *humores *exquisite qualitate *temperatos esse et quantitate aequales (esse), ut et sanitas praesens permaneat et absens redeat.
*Moratum *siquidem (hominem) ipsum efficiunt *humores: Sanguis hilariorem quidem ipsum *reddit. *Flava vero *bilis iracundiorem vel audaciorem vel *truculentiorem vel etiam utrumque. At *pituita pigriorem et stupidiorem. Atra denique *bilis ferociorem et *impudentiorem.
Re: Sks
His vero *deficientibus vel *exsuperantibus: abl. abs.
humores *exquisite qualitate *temperatos esse et quantitate aequales (esse): 2 AcIs
praesens ... absens: PCs
Moratum (hominem): PC