caeterum ovidii poema,quod insribitur metamorphosis,selectissimas fabulas omnium poetarum uno velut fasce comprehendit,in quibus illustria proponuntur exempla benevolentiae et irae divinae,illustresque imagines totius vitae et conditionis
humanque.Nam in describendis fabulis autor persequitur quandam historiae seirem ab initio mundi ad sua tempora deductam,qua docet res humanas non casu aut fortuito ferri,sed gubernari divinitus,commemorans,esse numen,a quo omnia facta et constituta sint,omniaque providentissime regantur:id favere piis et honestis actionibus,scelera vero punire veriis vitae clamatatibus,ac inprimis contemptum religionis.