Latein Wörterbuch - Forum
Berühmte Cicero Rede — 2356 Aufrufe
Dignitas est, quae reddit ornatam orationem varietate distinguens. Haec in verborum et in sententiarum exornationes dividitur. Verborum exornatio est, quae ipsius sermonis insignita continetur perpolitione. Sententiarum exornatio est, quae non in verbis, sed in ipsis rebus quandam habet dignitatem.
[19] Repetitio est, cum continenter ab uno atque eodem verbo in rebus similibus et diversis principia sumuntur, hoc modo:
„Vobis istuc adtribuendum est, vobis gratia est habenda, vobis ista res erit honori.“
Item: „Scipio Numantiam sustulit, Scipio Kartaginem delevit, Scipio pacem peperit, Scipio civitatem <servavit.“>
Item: „Tu in forum prodire, tu lucem conspicere, tu in horum conspectum venire conaris? Audes verbum facere? Audes quicquam ab istis petere? Audes supplicium deprecari? Quid est, quod possis defendere? Quid est, quod <audeas postulare? Quid est, quod> tibi concedi putes oportere? Non ius iurandum reliquisti? Non amicos prodidisti? Non parenti manus adtulisti? Non denique in omni dedecore volutatus es?“
Haec exornatio cum multum venustatis habet tum gravitatis et acrimoniae plurimum. Quare videtur esse adhibenda et ad ornandam et ad exaugendam orationem.
Hallo, weiß jemand aus welcher Rede oder Schrift Ciceros das stammt?
Vielen Danl im voraus!
Re: Berühmte Cicero Rede
Rusticus am 8.1.09 um 20:45 Uhr (
Zitieren)
De Ratione Dicendi ad C. Herennium liber IV;
Ende des Abschnitts 18 und Abschnitt 19