Latein Wörterbuch - Forum
Aenigma — 882 Aufrufe
Arborius am 15.3.09 um 12:35 Uhr (
Zitieren)
More Adiutoris Latinitatis hoc feci:
Sede episcopi ornata,
rosa pervetere ecclesia
per mille annos protecta,
Romano argento invento,
bello magno sum deleta.
Quis sum?
Spero sententias falsas non esse.
Re: Aenigma
ralph am 15.3.09 um 15:32 Uhr (
Zitieren)
Id aenigma difficile est.
Certus sum urbem solutionem esse. Sed cuius urbi argento erat?
Ex ventre „Castra Regina“ dixissem, quia ibi episcopium erat.
Sed in historia illae urbis nihil de argento invenire possum :-(
Re: Aenigma
Arborius am 15.3.09 um 16:02 Uhr (
Zitieren)
Recte dixisti solutionem urbem esse. Quia aenigma difficile est, auxilium tibi do:
In regione septentrionali sita est urbs, ubi argentum a Romanis amissum esse dicitur.
Re: Aenigma
Lateinhelfer am 15.3.09 um 17:28 Uhr (
Zitieren)
Salve Arbori,
me solutionem aenigmatis tui invenisse puto. Nomen urbis „Hildesheim“ est. Ecclesia magna „Hildesheimer Dom“ appellatur, quae est ornata rosis antiquis.
Argentum Romanorum inventum est in urbe solvenda...
Vale!
Re: Aenigma
Arborius am 15.3.09 um 18:04 Uhr (
Zitieren)
Salve, Adiutor.
Recte putas. Urbs Latine Hildesia vocata patria mea est, quae operam dat, ut formosa fiat.
Coronatus sis!
P.S.: Instrumentum computatorium hanc paginam lentissime legit, quod me fatigat.
Re: Aenigma
Arborius am 15.3.09 um 18:08 Uhr (
Zitieren)
Salve, Adiutor.
Recte putas. Urbs Latine Hildesia vocata patria mea erat, quae operam dat, ut formosa fiat.
Coronatus sis!
P.S.: Instrumentum computatorium hanc paginam lentissime legit, quod me fatigat.
Re: Aenigma
Lateinhelfer am 15.3.09 um 21:49 Uhr (
Zitieren)
Salve Arbori,
FORUM LATINUM morbo levatum
est...et adiutores iterum parati sunt. Nunc dicere possum:
gratias tibi ago, Arbori! Aenigma tuum difficile erat: Bavaricus sum ;-)
bene et feliciter vale!
Re: Aenigma
Arborius am 15.3.09 um 21:56 Uhr (
Zitieren)
Etiam tuum aenigma mihi, Saxonico/Badeniensi, laborem in umeros posuit!