TR. Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas duo res gessisse: quid mihi fiet tertio,
qui solus facio facinora immortalia?
vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.
novicium mihi quaestum institui non malum:
nam muliones mulos clitellarios habent, at ego habeo homines clitellarios.
magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.
nunc hunc hau scio an conloquar. congrediar.
heus Theopropides. TH. Hem quis hic nominat me?
TR. Ero servo' multis modis fidus.
Und bedeutet der letzte Satz „Den Herrn (ero = Abl.) ruft der in vielerlei Hinicht treue Sklave.“ ?
Re: magni sunt oneris
Kuli am 18.10.14 um 12:10 Uhr, überarbeitet am 18.10.14 um 12:24 Uhr (Zitieren)